- PINSORES
- PINSORESvide infra Pistores, a pinsendo dicti. Antiquitus enim cum nullus adhuc dum molarum usus esset, fruges torrebant, atque in pilam coniciebant pinsendas, id quod tunc molendi erat genus, Servius, ad Virg. Aen. l. 1. v. 183. Postea vero molarum usus demum a Mylante quodam inventus est, ut ex Stephano discimus, in voce Μυλαντία. Vide Ioh. Meursium, Comm. in Lycophronem, versaΜυληφάτου χιλοῖς, δαιδαλευτρία.Adorearum rite pilumnas opum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.